- AMPHITRITE
- AMPHITRITENerei, vel Oceani, et Doridis filia, Neptuni uxor, cuius nuptias cum a principio fugeret, virginiratem servare cupiens, misit ad eam Neptunus Delphinum, qui per varia loca quaesitam tandem ad radices montis Atlantis invenit, et, ut Neptuno iungeretur, persuasit. Claudian. l. 1. de Raptu Proserp. v. 103.------- Nereia glaucôNeptunum gremiô complectitur Amphitrite.Hinc a Poetis maris Dea fingitur, ex qua natus est Triton, ut canit Hesiodus Theogon. v. 243. Sumitur interdum pro ipso mari. Ovid. Met. l. 1. v. 13.------- Nec brachia longôMargine terrarum porrexerat Amphitrite.Catullus in Argonaut. Epigr. 65. v. 11.Illa rudem cursu prima imbuit Amphitritem.Ita Graeci Dionys. Perieg. v, 53.Α᾿ντία Καςπίης τετραμμένος Α᾿μφιτρίτης.Nomen deductum videtur παρὰ τὸ ἀμφιτρίβειν την` γῆν, h. e. quod marc terram circumquaque atterat, et quasi radat. Unde Virg. l. 7. Aen. v. 10.Proxima Circaeae raduntur litora terrae.Et Dionys. Perieg. v. 61. de Oceano:Ἤ ὀρέων ἤ πέζαν ὑπόξύουσα πολήων.Vel ἀπὶ τȏυ τρεῖν, quod est terrere. Mare enim circum se navigantes pereundi terrore insequitur. Hesych. Α᾿μφιτρύτη (lege Α᾿μφιτρίτἠ ςθάλαςςα, ἀπὶ τȏυ φόβῳ περιβάλλειν τοὺς διαπλέοντας ἀυτην`. Etymologus. Παρὰ γὰρ τὸ τρεῖν λέγεται Α᾿μφιτρίτη, ἡ ἀμφοτέρωθεν φόβον ἡμιν̑ ἐμποιοῦσα. Ideoque λέγει ὁ Χοιροβοσκος καὶ Ω᾿ρίων, διαὶ τῆς εί διφθόγγου γράφεςθαι debere. Ioannes vero Diaconus in Allegoriis, quas ad Hesiodi Theogoniam scripsit, aliam profert ab his diversam etymologiam: Α᾿μφιτρίτη δὲ, inquit, λέγεται ἡ ςθάλαςςα, καὶ ἁπλῶς ἡ τῶ ὑδάτων ὑπόςταϚις, διὰ τὸ ἀμφὶ τοῖς ςτοιχείοις τρίτην λαχεῖν τάξιν. Τὸ πῦρ γὰρ πάντων ὑπέρκειται, εἶτα ὁ ἀὴρ τέτακται, καὶ τότε τὸ ὕδωρ τρίτον ἐςτίν. Eadem habet et Tzetzes, sen quisquis est verus Hesiodi Scholiastes, p. 303. edit. Heins. Euripides in Cyclope aquam nominat Amphitritem, quae Neptuni uxor dicitur, qui est spiritus per universam aquae molem diffusus, et tamquam anima ipsius elementi aquae. Amphitrite autem est corpus et materia humoris omnis, qui intra terram includitur. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.